monumenta.ch > Willelmus Malmesburiensis > sectio 20 > 11 > sectio 109 > sectio 24 > sectio 123 > sectio 59 > 5 > 10 > sectio 21 > sectio 43 > sectio 24 > sectio 16 > 24 > sectio 192 > sectio 2 > sectio 81 > sectio 41 > sectio 15 > sectio 13 > sectio 11 > sectio 40 > sectio 110 > sectio 12 > sectio 410 > sectio 181 > sectio 114 > sectio 17 > 8 > 22 > sectio 4 > sectio 85 > sectio 287 > sectio 11 > sectio 1 > sectio 105 > sectio 1 > sectio 12 > 24 > sectio 58 > sectio 329 > sectio 384 > sectio 83 > sectio 78 > sectio 21 > sectio 15 > Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, CAPUT XI.
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS., , X. <<<     >>> XII.

CAPUT XI.

1  VERS. 1-3. - Imitatores mei estote sicut et ego Christi. 2  Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis; et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis. 3  Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est; caput autem mulieris, vir; caput vero Christi, Deus. 4  Imitatores mei. 5  Quasi dicat: Dico, ut sitis sine offensione. 6  In hoc, ut nullum offendatis, imitatores mei estote, sicut et ego Christi, et ita per me eritis imitatores Christi, qui nullum offendit, sed omnes salvare venit. 7  In Ecclesia namque gradus sunt ordinati maiorum et minorum, ut illi exemplo procedant; hi vero imitatione sequantur. 8  Sed et illi qui exemplo praecedunt, nunquid neminem sequuntur? Si neminem sequuntur, errabunt. 9  Sequuntur ergo et illi aliquem, id est Christum. 10  Laudo autem. 11  Hic agere incipit de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes, quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquae mulieres non velato orabant aut prophetabant. [Ambrosius] Unde succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum eius. 12  Quasi dicat: De aliis culpo vos, sed de hoc laudo vos, o fratres, et si de aliis culpo, tamen de hoc laudo quod per omnia estis memores mei, id est meae auctoritatis, et mea praecepta tenetis, tam perfecte sicut tradidi vobis, ironia est quod sic loquitur eis Apostolus, quia non eius traditionem servabant, nec eius auctoritatem sequebantur. 13  Ac per hoc, quasi noviter tradidit illis dicens: Volo autem. 14  Quasi dicat: Non tenetis praecepta mea. 15  Volo autem vos scire, o fratres, quiddam utile ad sequentia, quod vos non attenditis, scilicet quod Christus est caput omnis viri, id est Dominus, quia cum non esset, per eum creatus est. 16  Caput autem mulieris est vir, quia ex eius costa, sed Dei virtute formata est: et ideo debet subiici viro, de quo per Christum facta est. 17  Caput vero Christi est Deus Pater, quia ab ipso genitus est. 18  Dignum ergo est ut Filii caput Pater dicatur quasi genitor eius. 19  Una ergo dictio diversam habet intelligentiam. 20  Aliter enim dicitur Christus caput viri, aliter vir caput mulieris, aliter Deus caput Christi. 21  Vel nomine viri intelligitur hic spiritus non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animae maritus animalem affectionem tanquam coniugem regit. 22  De quo dicit Apostolus: Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis . 23  De quo etiam Dominus ait mulieri Samaritanae: Vade, voca virum tuum . 24  Hic ergo spiritus cum praesens est, id est intentus est, et se pietate subiicit Deo, intelligit spiritualiter quae dicuntur luce sapientiae illustratus. 25  Huius viri Christus caput est, quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei quae Christus est. 26  Et sicut in capite sunt omnes sensus corporales, ita et in Christo sunt omnes spirituales, id est plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste. 27  Per hoc autem est vir caput mulieris, id est rector animalitatis quae regitur a spiritu, tanquam mulier a viro. 28  Caput vero Christi est Deus Pater, quia Filius a Patre est, et de Patre, non Pater a Filio vel de Filio. 29  Ille huius principium, unde et caput eius dicitur, et Christus principium, sed non Patris. 30  Hic vero illius imago nulla ex parte dissimilis, et omnino aequalis Filius Patri debet quod est, etiam hoc quod Patri aequalis est, et quod principium est. 31  Pater vero nulli debet quidquid est. 32  Vel Dei nomine hic intelligitur Trinitas. 33  Sed si Deus omnia simul tria hic intelligitur, quomodo caput Christi est Deus, id est caput Christi est Trinitas, cum in Trinitate sit Christus, ut sit Trinitas? An quod Pater est cum Filio et Spiritu sancto, caput est ei, quod est solus Filius? Cum Filio enim et Spiritu sancto Pater Deus est, Filius autem solus homo factus est, secundum quam humilitatem eius, etiam eo maior est Pater; et secundum hoc vere dicitur, quia quod illi cum Patre et Spiritu sancto unum est, caput sit hominis mediatoris quod ipse solus est. 34  Si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est quasi caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius Verbum cum Patre simul Deus. 35  Deus dicitur esse caput Christi, quamvis Christus homo, nisi cum Verbo quod caro factum est intelligi non possit. 36  Est ergo Deus, id est divina essentia, vel Trinitas. 37  Caput Christi secundum quod homo, quia divinitas utpote creatrix est creaturae assumptae. 38  Hac interpretatione non potestas Filii minuitur, sed misericordia praedicatur. 39  VERS. 4-7. - Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 40  Omnis autem mulier orans aut prophetans, non velato capite, deturpat caput suum. 41  Unum enim est ac si decalvetur. 42  Nam si non velatur mulier, tondeatur. 43  Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, velet caput suum. 44  Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est; mulier autem gloria viri est. 45  Omnis vir. 46  Quasi dicat: Et quia viri caput Christus est, sine alio mediante, et per Christum Deus, ideo insignum libertatis, vir non debet habere velum, quod est subiectionis signum, quia vir omnis, etiam potens vel sapiens, orans aliquid a Deo, aut prophetans, id est Scripturas reserans, velato capite, quasi non sit liberae mentis, deturpat caput suum, id est turpe est ei illud agere velato capite. 47  In aliis enim, ubi opus est, potest velare, sed nondum suo iudici se offert, et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri. 48  Omnis autem mulier orans, quae inferior est et subiecta viro, quia vir caput est mulieris, orans aut prophetans non velato capite, scilicet sine signo subiectionis quam debet viro, quasi nihil sit medium ad Deum, deturpat caput suum. 49  Et vere. 50  Unum est enim, id est tantumdem ost ad turpitudinem, ac si decalvetur. 51  Nam si non velatur. 52  Quasi dicat: Non velata idem, ac si decalvetur: quod et fiet utique quia aut decalvabitur aut tondebitur. 53  Quod constat eam nolle. 54  Et hoc ita ait: Nam si non velatur mulier, tondeatur. 55  Si vero. 56  Quasi dicat: Mulier non velata decalvetur, vel etiam tondeatur; sed si turpe est mulieri tonderi aut decalvari, velet caput suum. 57  Vir quidem, qui maior est, non debet velare caput suum, id est subiectionis habere signum, quasi non sit liber ad Deum. 58  Velamen hic intelligendum est non omne, sed quoddam, quo utebantur antiqui, et adhuc etiam utuntur plerique alicubi, quo totum caput obvolvebatur, et est pene simile velamini mulierum. Quoniam, etc. [Ambrosius] Quasi dicat: Vir non debet velare, et honor obstat ne velet, quoniam vir est imago et gloria Dei, quae non debet abscondi. 59  Incongruum est enim ut imago et gloria Dei celetur quae videtur in viro. 60  Vir enim ad imaginem Dei factus est, non mulier. 61  Sed quae est imago Dei in viro? haec scilicet quod unus Deus, unum fecit hominem, ut sicut ex eo omnia sunt, sic ex isto omnes homines essent, ut unius Dei invisibilis unus homo visibilis imaginem gerat in terris, ut unus Deus in uno homine auctoritatem unius principii videretur conservare ad confusionem diaboli, qui neglecto uno Deo sibi dominium usurpare voluit. 62  Inde igitur vir est imago Dei, quia sicut ex Deo sunt omnia, sic ex Adam omnes homines: et sic conservat auctoritatem principii, quod ab uno Deo sunt omnia, contra illum qui Deus esse voluit. 63  [Haimo] Vel in hoc habet similitudinem Dei, quia sicut de latere Christi in morte dormientis origo Ecclesiae fluxit, scilicet sanguis et aqua quibus significantur sacramenta per quae salvatur Ecclesia; sic de latere Adae nata est sibi sponsa, quia inde sumpta costa de qua formata est Eva. 64  Et sicut Christus praeest, et regit Ecclesiam, et Ecclesia subservit ei, ita vir praeest et regit mulierem, et ideo non habeat vir signum subiectionis, sed libertatis et praelationis. 65  Et gloria Dei est vir, quia ex eo est, et quia Deum principaliter glorificat. 66  Mulier autem gloria est viri. 67  Ex quo ipsa est, et cui subservit. 68  Vel vir dicitur esse imago Dei, quia principaliter creatus est ad imaginem Dei in quo naturaliter amplius quam in muliere viget ratio, quasi ipse sit ratio. 69  Et attende diligenter quod hic dicitur homo imago Dei; et in Genesi legitur: Factus ad imaginem Dei , ubi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram . 70  Et nota etiam quod pluraliter dictum est, faciamus, et, nostram, quod nisi ex relativis accipi non oportet. 71  Non enim intelligendum est, ut facerent dii, vel ut ad imaginem deorum sit factus, sed ut facerent Pater et Filius et Spiritus sanctus. 72  Ad imaginem ergo Patris et Filii et Spiritus sancti, ut subsisteret homo imago Dei factus est, et quia non omnino aequalis fiebat illa imago Dei, tanquam non ab illo nata, sed ab illo creata, huius rei significandae causa ita esse imago Dei dicitur, ut ad imaginem factus esse non sileatur, quia non est ei aequalis, sed quadam similitudine accedit. 73  Non enim locorum intervallo, sed similitudine acceditur ad Deum, et dissimilitudine receditur ab eo. 74  Homo ergo cum sit imago, propter imparem similitudinem dictus est etiam ad imaginem Dei factus. 75  Filius autem imago Patris, et non ad imaginem, in quantum Deus est, quia aequalis est Patri, cuius solius imago est. 76  Homo autem imago Trinitatis est, et ad imaginem. 77  Unde: fecit Deus hominem ad imaginem suam, ut sicut Deus praeest omnibus creaturis per omnipotentiam, sic homo universis animalibus terrenis per intelligentiam praeesset. 78  Et ipse est gloria Dei, cum 96 Dei sapientiam sequitur. 79  Mulier autem gloria viri est, quia facta est in adiutorium viri non ad carnalem concupiscentiam, quia nec corruptibilia corpora tunc habebant, antequam eos mortalitas invaderet, sed ut haberet vir gloriam de ea, cum eam praeiret ad Deum, et se ei daret imitandum sanctitate, sicut ipse gloria Dei esset, cum eius sapientiam sequeretur. 80  Unde subdit: VERS. 8-10. - Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 81  Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 82  Ideo debet mulier velamen habere supra caput suum, et propter angelos. 83  Non enim, etc. Quasi dicat: Mulier est gloria viri, non vir, eius. 84  Quod ostendit ordo creationis, quia non est vir, scilicet Adam, ex muliere, scilicet Eva; sed mulier, scilicet Eva, est, ex viro, scilicet Adam. 85  Et alia ratio est cur mulier est gloria viri: Etenim, id est quia, non est creatus vir, scilicet Adam, propter mulierem, id est in auxilium Evae; sed mulier, id est Eva, propter virum, id est in adiutorium viri. [Ambrosius.] Et ideo, scilicet ut ostendatur mulier subiecta viro, et, quia per eam praevaricatio coepit, debet mulier habere velamen super caput, ut non habeat caput liberum in Ecclesia, sine velamine; et hoc propter angelos, id est propter reverentiam sacerdotum, quia nuntii Dei sunt, ut sicut ante iudicem Domini, ita ante vicarium eius sacerdotem sit subiecta viro. 86  Vel, propter angelos, scilicet ne sacerdotes in eius faciem inspicientes irritentur ad libidinem. 87  Aliter ab illo loco: Quoniam imago, etc. Apostolus dicit quod vir est imago Dei. 88  Et ideo velamen capitis ei demit, quod mulieri adhibendum monet, quia ipsa non est imago Dei. 89  Sed quid dicemus ad haec? cur et mulier non est imago Dei? videtur utique hoc contrarium esse illi quod in Genesi dicitur: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, masculum et feminam fecit eos . [Augustinus.] Quod ergo vir est imago Dei, ut non velet caput, et non mulier ut velet? Sed credo hoc esse in natura humanae mentis, quod dicit Apostolus. 90  Et mystice loquitur de velatione; aliter enim nisi aliquod secretum referatur, inane est quod dicitur. 91  Sicut enim non solum veracissima ratio, sed etiam ipsius Apostoli declarat auctoritas, homo factus est ad imaginem Dei, non secundum formam corporis, sed secundum rationalem mentem in qua dicitur renovari in agnitione Dei ab eodem Apostolo: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est . 92  Et alibi: Induite novum hominem qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum . 93  Si ergo spiritu mentis nostrae renovamur, et ipse est novus homo, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit eum, nulli dubium est hominem esse factum ad imaginem Dei, non secundum corpus, neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem; ubi potest esse cognitio Dei, ubi et nullus sexus est, scilicet in spiritu mentis, sed idem est ibi femina cum viro, et mulier cum viro, id est tota illa substantia una est imago Dei, quia natura ipsa humana et ad imaginem Dei facta est et imago Dei, et ipsa tota est imago Dei, quia in utroque sexu imago Dei completur, a qua imagine femina non separatur, sicut nec a gratia renovationis et reformatione imaginis Dei excluditur. 94  Habet utique mulier mentem suam rationalem secundum quam et ipsa facta est ad imaginem Dei. 95  Nihil ergo feminam alienat a consortio imaginis, quae et in ipsa prima conditione hominis habebat mentem rationalem, secundum quam ipsa etiam facta est ad imaginem Dei. 96  Fecit ergo Deus hominem totum ad imaginem suam, hoc utique secundum spiritum; sed propter unitatem coniunctionis inquit: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei. 97  Et ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum in quo imago Dei est, subiunxit: Masculum et feminam fecit eos, hoc secundum corpus, ubi duo esse discernuntur secundum sexum, cum prius singularem numerum posuerit, propter coniunctionis unitatem. 98  Est ergo in mentibus eorum communis natura, sed in sexu corporis significatur distributio mentis. 99  Est enim pars animae vel mentis eminens, quae se extendit in id quod aeternum est, contemplando veritatem, et haec est imago Dei, quae aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhaeret, et ideo non est cohibenda velo ut se inde contineat, et ideo vir non debet velare caput. 100  Est et altera pars animae inferior, quae derivatur ad actionem temporalium quadam intentione, et sic ipsa anima ex qua parte consulit veritatem et conspicit, imago Dei est. 101  Ex qua vero intendit ad agenda ista inferiora, non est imago Dei; quia vero in his rebus corporalibus temporalibusque periculosa est nimis in inferiora progressio. 102  Ideo habet potestatem super caput qua cohibeatur, quod indicat velamen capitis mulieris. 103  Quod ergo ad totum virum pertinet, imago Dei est. 104  Quod vero ad eam solam pertinet quae ei in adiutorium tribuitur, non est imago Dei; quia non est imago Dei, nisi quod inhaeret incommutabili veritati. 105  In cuius rei figura Apostolus dicit virum tantum esse imaginem et gloriam Dei, mulierem autem gloriam viri. 106  Hoc igitur, etsi in duobus hominibus diversi exterius sexus figuratum sit, tamen in eodem uno interiori homine intelligitur, cuius superior vis, id est ratio, vir dicitur, vel principale mentis quia debet regere inferius sensualitatem, et iste vir est imago Dei, quia inhaeret contemplandae incommutabili veritati, et gloria Dei, dum ratio subiugat sibi sensualitatem: quod tunc ordinatissime fit, cum caput viri Christus est. 107  Mulier autem gloria est viri. 108  Mulier est ipsa sensualitas, quae bene significatur per mulierem, quia in femina naturaliter praevalet, quae subserviendo gloria est rationis. 109  Ideoque dicitur: Non est bonum solum esse hominem . 110  Ad hoc enim bonum erat ut fieret, ut non solum anima dominaretur corpori quod servilem locum obtinet, sed etiam virilis ratio subiugaret sibi animalem partem, ut appetitum animalem per quem voluptates corporis operamur, habeat mens interior tanquam virilis ratio subiugatum; sic debet vir feminam regere, nec eam permittere dominari in virum. 111  Quod si animalis pars immoderato progressu nimis in exteriora prolabitur, consentiente capite suo, scilicet ratione, id est non eam cohibente atque refrenante, illa quae in specula consilii praesidet virili portione, perversa est et misera domus ubi mulier dominatur in virum. 112  Inveteraturque interior homo inter inimicos suos, invidos virtutis, scilicet daemones, aeternorumque visio ab ipso etiam viro cum coniuge ad instar primorum parentum vetitum manducante subtrahitur, ut lumen oculorum eius non sit cum illo, et sic ab illa illustratione veritatis mox ambo nudati apertis oculis conscientiae ad videndum quam indecori et inhonesti sunt, tanquam folia dulcium fructuum sine ipsis fructibus, id est sine bonis operibus bona verba contexunt, ut male viventes bene loquendo turpitudinem suam contegant. 113  Da memoriae quia secundum quosdam sensualis motus animae est pro serpente, inferior portio rationis pro muliere, superior portio rationis est pro viro. 114  Illecebrae consentire est cibum vetitum edere. 115  Si sola cogitationis delectatio est, femina sola comedit; si vero mala cogitatio in actum mittitur, vel voluntas perficiendi adsit, tunc etiam vir cum femina cibum vetitum gustat. 116  Alii vero non improbabiliter ponunt sensum corporis pro serpente, sensualitatem pro femina, rationem pro viro. 117  Haec autem disputatio qua in mente uniuscuiusque hominis quaesivimus quoddam rationale coniugium contemplationis et actionis officiis per quaedam singula distributis, tamen in utroque mentis unitate servata, ad hoc tantummodo audienda est, ut intelligatur Apostolus imaginem Dei tantum viro tribuendo, non etiam feminae, quamvis in diverso sexu duorum hominum aliquid tamen significare voluisse quod in uno homine quaereretur. 118  Non enim. 119  Quasi dicat: Mulier, id est sensualitas est, gloria viri, id est rationis de qua non est vir. 120  Non est enim vir, id est ratio. 121  Ex muliere, id est sensualitate, ut a sensuali portione regator rationalis, sed mulier; id est sensualitas est, ex viro, scilicet ut ab eo regatur. 122  Ac si diceret, distributio utriusque indicat, ut quod spirituale est regat illud quod animale est, et non e diverso. 123  Et sic decet; etenim, id est quia, non est creatus vir, id est rationalis propter mulierem, scilicet ut serviat sensualitati; sed econtrario mulier propter virum, id est sensualitas, ut subserviat rationi: et ideo mulier debet habere velamen super caput, scilicet ad significandum quod sensualitas debet subiici rationi. 124  Propter angelos, grata est enim sanctis angelis et sacrata et pia significatio. 125  Nam Deus non ad tempus videt, nec aliquid novi est in eius visione et scientia, cum aliquod temporaliter et transitorie geritur, sicut inde afficiuntur sensus vel carnales hominum, vel etiam coelestes angelorum. 126  Angelici enim spiritus nobis adesse credendi sunt, maxime cum divinis mancipamur obsequiis, id est cum ecclesiam ingressi vel lectionibus sacris aurem accommodamus, vel psalmodiae operam damus, vel orationi incumbimus, vel missarum solemnia celebramus. 127  Ideo Apostolus monet mulieres habere velamen propter angelos. 128  Nec dubitari licet, ubi corporis Dominici et sanguinis mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus, qui monumentum, quo venerabile corpus fuerat positum et unde resurgendo abscesserat, tam sedulis excubiis servarunt. 129  VERS. 11-17. - Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino. 130  Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem. 131  Omnia autem ex Deo. 132  Vos ipsi iudicate. 133  97 Decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi; mulier vero si comam nutriat gloria est illi; quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 134  Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. 135  Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 136  Verumtamen. 137  Quamvis in primis, id est in prima conditione. 138  non sit vir de femina, sed e diverso. 139  [Ambrosius.] Verumtamen, in subsequenti generatione non est hoc, quia neque vir sine muliere est, neque mulier sine viro in Domino, scilicet secundum Dominum, id est secundum operationem Domini, in quo alter sine altero non creatur, qui etiam primitus creavit ex uno ambos, id est ex una materia, quia mulierem de viro formavit, et ambos in natura fecit unum, et quod unum in natura sint, confirmat Apostolus. 140  Nam sicut mulier prius de viro facta est, ita et vir postea nascitur per mulierem. 141  Omnia autem. 142  Postquam gradatim singula dixit ut omnia Deo uni principio subiiceret, addit, omnia autem, scilicet et corpus et anima utriusque, ex Deo auctore sunt; hoc ideo dicit ut neque mulier de subiectione doleat, nec vir de exaltatione superbiat. 143  Vel ita. 144  Verumtamen. 145  Quasi dicat: Licet per mulierem praevaricatio coeperit, et viro subiecta sit, verumtamen nec vir sine muliere, nec mulier sine viro est in Domino, id est fide Christi; quia non ita se habet uter, id est alter eorum in Christo Domino, ut, admisso viro, mulier excludatur a salute, neque, admissa muliere, vir excludatur. 146  Reddit autem causam quod, altero admisso, alter non sit excludendus, subdens, nam sicut mulier de viro, ita vir per mulierem. 147  Hoc non mutatur. 148  Vos autem. 149  Quia Corinthii eius traditionem non servaverant, propter quod superius eis succenset, ubi dicit: Laudo vos, etc. Ideo non ex auctoritate traditionis quam neglexerant suadet veritatem, sed ex natura quae docet ut velatae sint mulieres in ecclesia, ubi eas revelatas esse illi patiebantur, agentes contra sacramentum velationis et ordinem creationis. 150  Quasi dicat: Et cum haec praedicta ita sint, vos ipsi iudicate istud, an decet mulierem non velatam, orare Deum? nec ipsa natura docet vos? Natura nos docet quod, id est quia vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi. 151  Hic secundum legem locutus est, quae prohibet virum esse comatum. 152  Quod si quis opponat de Samuele, et prophetis Veteris Testamenti qui capita sua non tondebant, cogitet quod intersit inter illud velamentum mysticum et hanc tonsuram. 153  De Nazareis aliud est, quibus specialiter praeceptum est in Deuteronomio, ut comam nutriant. 154  Illud enim velamentum, id est coma sanctorum idem significabat quod velamen positum super faciem Mosi, id est velamen lectionis Veteris Testamenti. 155  Haec autem tonsura revelationem evangelicae gratiae significat. 156  Coma ergo Samuelis et prophetarum pro velamine Veteris Testamenti olim habita, nunc in revelatione Evangelii deponitur. 157  De qua dicit Apostolus: Cum transieris ad Christum auferetur velamen . 158  Mulier, si comam nutriat gloria est illi. [Augustinus] Ideo gloria est mulieri, quia naturaliter hoc habet pro velamine. 159  Unde subdit: Quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. [Ambrosius] Coma enim indicium velaminis est, ideo naturaliter hoc honestum est ut velata sit mulier, et obediat, ut naturae voluntas addatur, quae ad hoc habet velamen ut ream se cognoscat, et subditam, et ideo gloria est illi, si comam habet, quia naturaliter habet. 160  Ad hoc enim naturalis ratio consentit, et ideo vir non naturaliter comatus est, quia non est revelandus, et lex etiam prohibet virum esse comatum. 161  Si quis autem. 162  Post rationem redditam, ut vincat contentiosos, ponit auctoritatem, quia dissertatione non vult uti, sed auctoritate. 163  Quasi dicat: Natura etiam docet quod trado. 164  Si quis autem videtur contentiosus esse, [Ambrosius] scilicet qui non vult acquiescere nobis, dicimus quod nos, Iudaei, id est nos apostoli qui de Iudaeis sumus, non habemus talem consuetudinem, neque Ecclesia Dei, [Augustinus, Hieronymus, Ambrosius] de aliis gentibus ad fidem Christi vocata, id est nec Moses nec Christus sic docuit, scilicet ut vir velet caput et non mulier. 165  Hoc autem, quod dictum est de velandis capitibus, ego praecipio observari, auctoritate praecepti utitur Apostolus, ut obtemperent. 166  Valde enim iniquum est velle sibi obtemperari a minoribus, et nolle obtemperare maioribus. 167  Et hic ostendit quaedam esse de quibus non est disputandum, sed auctori praecipienti acquiescendum. 168  Unde ait: Hoc autem praecipio, scilicet ut non disserentis solertia requiratur, sed praecipientis auctoritas attendatur; non laudans quod non in melius, etc. Postquam egit de velamine capitis, ubi plurimum a veritate deviabant, incipit de Dominica coena agere, in qua ipsi iidem multum peccabant. 169  Quasi dicat: Quod dictum est de velando vel non velando capite, praecipio utique, non laudans, sed improbans, quam convenitis ad Dominicam coenam, non in melius, scilicet ut diceret, sed in deterius, id est non ad usum perfectionis, sed ad detrimentum damnationis, quod ex pluribus potest ostendi. 170  VERS. 18-20. - Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 171  Nam oportet et haereses esse, ut, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 172  Convenientibus ergo vobis in unum, iam non est Dominicam coenam manducare. 173  Primum quidem. 174  Ex hoc quod vobis convenientibus in Ecclesiam Dei, quod exigit unitatem charitatis, ut sicut ibi corporaliter conveniunt homines, ita et spiritualiter, scilicet affectu charitatis uniantur, audio scissuras, id est discordias esse inter vos. 175  [Ambrosius] Nota quod dicendo, primum, ostendit quod primum malum dissensio est, unde caetera oriuntur. 176  Ubi enim dissensio est, nihil rectum est, audio scissuras esse inter vos; et, id est etiam credo, esse ex parte, id est in quibusdam vestrum, quod non est inutile bonis. 177  Nam oportet, id est utile est etiam haereses esse, sicut erant in his qui dubitabant de resurrectione; scissurae autem erant pro donis spiritualibus. 178  Videns enim diabolus templa daemonum deseri, et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, movit haereticos qui sub vocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae. 179  Qui enim in Ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correcti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt, et habentur in exercitibus inimicis. [Augustinus] Et hi etiam sic malo suo prosunt veris Catholicis, dum Deus utitur etiam malis bene, et diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum . 180  Omnes enim inimici Ecclesiae vel errore caecati, vel malitia depravati prosunt, quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si vero male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam. 181  Ab adversario enim mota quaestio, discendi existit occasio. 182  Multa quidem ad fidem Catholicam pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et praedicantur instantius. 183  Exstiterunt plures qui coelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes quam dictorum virtus postulet. 184  De intelligentia enim haeresis, non descriptura est, et sensus non sermo crimen est. 185  Haereticorum enim genus callidum non spiritu sapientiae sed impatientiae, dum pacem Catholicam perturbant, in usum cedit proficientium, secundum illud, filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur. 186  Utamur ergo etiam haereticis non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam doctrinam adversus eorum insidias asserentes, vigilantiores, et cautiores simus. 187  Prosunt ergo nobis haeretici, non verum docendo quod nesciunt, sed ad verum quaerendum et aperiendum Catholicos excitando. 188  Ideoque divina providentia haereticos esse multos permittit, ut cum insultant nobis et interrogant nos quae nescimus, et sic excutiamus pigritiam, et divinas Scripturas nosse cupiamus. 189  Unde ait: Oportet haereses esse. 190  Non vult Apostolus nec optat ut haereses sint, sed quia sic futurum est, dicit, et quia hoc utile est. 191  Ad quid autem est utile? ut non tantum reprobi, qui dicunt ego sum Pauli, sed etiam qui probati sunt in vobis, id est inter vos, sicut illi qui dicunt ego sum Christi, manifesti fiant hominibus. 192  Hi enim Deo probati sunt, qui bene possunt docere, sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi cum docent. 193  Docere autem nolunt, nisi eos qui doceri quaerunt, sed multi ad quaerendum pigri sunt, nisi per molestias et insultationes haereticorum quasi de somno excitentur. 194  Haereticus vero est qui alicuius temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur; qui autem huiusmodi credit, imaginatione veritatis ac pietatis illusus est. 195  Convenientibus, etc. Hic redarguit eos de hoc quod corpus Dominicum non eo ordine sumebant quo sumi oportebat. 196  Inter prandia enim vel post prandia, eucharistiam sumebant, quod ieiuni potius facere deberent. 197  Huius autem rei faciendae occasionem sumpserunt ex eo quod Dominus manducantibus discipulis accepit panem et benedixit, et eis tradidit iam celebrato veteri Pascha. 198  Quasi dicat: Et quia in vobis scissurae sunt, ergo, convenientibus vobis in unum, quod fieri quidem debet non tam corporum consortio quam cordium conglutino; iam, id est ex hoc solo quod scissurae sunt 98 in vobis, non est, id est non licet, manducare Dominicam coenam. 199  Vel, iam, id est in praesenti hoc damnum habetis, scilicet quod non est, id est non licet vobis, manducare Dominicam coenam, in futuro peius erit vobis. 200  Dominicam coenam dicit acceptionem eucharistiae, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut faciebant illi quos arguit Apostolus, sed ieiuni, in honorem tanti sacramenti. 201  Licet enim Christus post coenam dederit discipulis suis corpus et sanguinem suum, non ideo tamen calumniandum est universae Ecclesiae, quod a ieiunis semper sumitur. 202  Nam Salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus, et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. 203  Quo autem ordine deinceps sumeretur, apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servavit docendum. 204  VERS. 21-22. - Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum. 205  Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 206  Nunquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? in hoc non laudo. 207  Unusquisque enim. 208  Quasi dicat: Ideo non licet vobis manducare, quia unusquisque vestrum, contendentium ante Dominicam coenam, praesumit, non ad erogandum pauperibus, sed ad manducandum coenam suam. 209  Et alius quidem esurit, cui nihil datis; alius autem ebrius est, cum sobrii esse deberetis. 210  Multipliciter tangit eos, qui autem pransi sumebant corpus Domini, et de prandio suo luxurioso nihil tribuebant esurientibus, et hoc faciebant in ecclesia. 211  Nunquid non. Quasi dicat: Coenam vestram manducatis ante Dominicam, nec pauperibus tribuitis, sed nunquid habetis domos ad manducandum et bibendum? Quasi dicat: In domibus potius hoc esset faciendum; aut ecclesiam Dei, id est domum orationis, contemnitis? Quasi dicat: Quod vere facitis, et si non putatis, et confunditis, id est erubescere facitis eos qui non habent, utique facitis. 212  Nota quod in Ecclesia homines sunt de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam ; hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis, Apostolus testatur dicens: An ecclesiam Dei contemnitis: et hoc quotidianus usus loquendi obtinuit, ut in ecclesiam prodire vel confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit, vel confugerit, quibus Ecclesiae congregatio continetur. 213  Vel aliter potest legi. 214  Unusquisque enim, etc. Notat illos qui munera quae offerebant altaribus sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant. 215  Offerebant enim divites panem et vinum abundanter, ut benedictione et consecratione sacerdotali consecraretur, et Dominici corporis et sanguinis sacramentum confiteretur. 216  Post celebrationem vero sacri mysterii, et consecrationem panis et vini suas oblationes vindicabant, et aliis non communicantes soli sumebant, ut inde etiam inebriarentur aliis esurientibus. 217  Quasi dicat: Ideo non licet nobis manducare Dominicam coenam, quia unusquisque enim ad manducandum suam coenam, resumens totum quod obtulit, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est, et ita agitis contra significationem, et ordinem sacramenti. 218  [Ambrosius] Munus enim oblatum totius populi fit, id est universis communicari debet, quia in uno pane omnes figurantur. 219  Per id enim quod omnes unum sunt, de uno sumere oportet. 220  Hos ergo notat qui in ecclesia, ubi causa unitatis et mysterii convenitur, suas oblationes causa dissensionis quam pseudo seminaverunt sibi vindicabant. 221  Tantas enim dissensiones inter eos pseudo seminaverant, ut suas zelarent oblationes et vindicarent, cum una eademque prece omnium oblationes benedicerentur, et hoc ita faciebant, ut caeteri unde offerrent non habentes, pudore confunderentur, non sumentes partem, et hoc tam cito agebant, ut supernae mentes nihil invenirent quod ederent. 222  Et dum sic agerent domi potius haec agenda dicit quam in ecclesia, subdens: Nunquid domos, etc., quae patent usque ibi. 223  Quid dicam? Quasi dicat: Et cum haec facitis, quid dicam vobis? Non invenio quid dignum sit vobis. 224  Laudo vos in aliis, sed in hoc non laudo, id est in hoc nihil laudabile invenio in vobis. 225  Vel ita distingue litteram. 226  Laudo vos in hoc? utique, non laudo. 227  Sed ut corrigantur de errore suo, formam quae a Christo in huiusmodi re data est, iterat subdens: VERS. 23, 24. - Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit et dixit: Accipite et manducate. 228  Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. 229  Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. 230  Hoc facite quotiescunque bibetis in meam commemorationem. 231  Ego enim. 232  Quasi dicat: Ideo non laudo vos de hoc, quia corpus Domini est quod sumere debetis, et in eius commemoratione. 233  Quod et ego et a Domino accepi, id est didici, et vobis tradidi, scilicet, quoniam Dominus noster Iesus Christus in qua nocte tradebatur, scilicet iam imminente passione, in nocte enim passus, id est ad patiendum captus et detentus ad lucem resurrectionis venit Tunc, inquam, accepit panem, et gratias agens, de reparatione hominum sic futura; fregit, unum omnibus dedit, ut in unitate maneant; et dum fregit, spontaneam suam passionem ostendit. 234  Fregit autem in sacramento, scilicet secundum quod videbatur, et integrum esse a fidelibus credebatur, et dixit: Accipite et manducate, scilicet ut conformes mihi sitis. 235  Ipsa enim sacramentalis assumptio capitis et membrorum unionem designat, et facit digne celebrata. 236  Dixit etiam: Hoc, quod aliud videtur, est corpus meum. 237  Illud idem substantialiter, quod pro nobis tradetur. [Augustinus] Non ergo quia aliquis non ad salutem accipit; ideo minus est corpus et sanguis quod accipit. 238  Hoc, quod dixi, facite, id est corpus meum accipite et manducate, in meam commemorationem, id est in memoriam passionis et mortis meae, ut sicut praecessi sequamini. 239  Similiter, scilicet pro nostra salute et exhortatione, et calicem accepit, postquam coenavit, scilicet iam finito veteri Pascha dicens: Hic calix est novum testamentum in meo sanguine. 240  Quasi dicat: Id quod continet hic calix est meus sanguis, in quo effuso confirmatur novum testamentum, id est doctrina evangelica, quia testamentum in mortuis confirmatur. 241  Vel, est novum testamentum, id est nova promissio non temporalis, sed aeterni boni. 242  In veteri enim lege carnalia offerebantur, et carnalia iuxta litteram promittebantur. 243  In novo autem ubi sacerdos est victima, coeleste est quod offertur, et coeleste est quod promittitur. 244  Testamentum enim novum vel vetus, etiam in sacra pagina accipitur, sive doctrina in qua continetur promissio, vetus vel novum, sive ipsa promissio. 245  Et dicit: Quotiescunque sumitis, facite in meam commemorationem, id est in memoriam passionis meae et mortis. [Ambrosius] Ostendit Apostolus ex his verbis mysterium eucharistiae inter coenandum celebratum non coenam esse. 246  Medicina enim spiritalis est, quae cum reverentia degustata purificat sibi devotum, et memoria est nostrae redemptionis, ut Redemptoris nostri memores, maiora ab eo consequi mereamur. 247  Et quia in morte Christi liberati sumus, huius in edendo et bibendo carnem et sanguinem memores esse debemus, in hoc consecuti novum testamentum, quod est nova lex, quae obedientem sibi tradit coelestibus regnis. 248  Testamentum ergo sanguine constitutum est, quia beneficii divini sanguis testis est. 249  Unde ad tuitionem corporis et animae percipimus, quia caro Christi pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra sumitur. 250  Et effusus est sicut praefiguravit Moses, dicens: Caro, inquit, pro corpore nostro offertur; sanguis vero pro anima . 251  Ideoque non manducandum esse sanguinem lex praecipit. 252  Et quia de corpore Domini plenior hic tractatus occurrit, breviter quae de sacramento corporis et sanguinis scienda sunt videamus. 253  Itaque Dominus noster Iesus Christus de hoc mundo ad invisibilia aeternae maiestatis transiturus celebrato sacramento veteris Paschae, post typicum agnum in ultimo corpus suum et sanguinem in specie panis, vini tradidit discipulis. 254  Ubi diligenter animadvertendum est quare post typici agni sacramentum sui corporis et sanguinis sacramentum dedit apostolis, et quare sub alia specie; et cum sub alia, quare potius sub ista; et cum sub ista, quare sub duplici. 255  Deinde quare aqua admisceatur, post quid a bonis et quid a malis sumatur; deinde quae ibi videntur esse vel fieri, utrum vere sint vel non. Sciendum igitur ideo, post celebratum vetus Pascha, Dominum corpus et sanguinem suum dedisse discipulis, ut ostenderet veteris legis sacramenta cessatura inter quae praecipuum erat agni paschalis sacramentum, et novae legis sacramenta instituenda inter quae excellit Dominici corporis sacramentum. 256  Ideoque etiam post alia dedit, ut memoriae discipulorum tenacius infigeretur, et ab Ecclesia deinceps frequentaretur. 257  Sub alia vero specie ideo tradidit, et a fidelibus deinceps sumendum instituit, ut fides haberet meritum quae non est de his quae videntur, quia fides non habet meritum cui, h. r. p. ex [sic]. 258  Et ne abhorreret oculus quod teneret manus, et ne ab incredulis nobis insultaretur; in hac enim specie tradidit 99 quia res huius speciei expressam habet similitudinem cum utraque re huius sacramenti, contenta scilicet et significata, et significata et non contenta. 259  Res contenta et significata est caro Christi quam de Virgine traxit, et sanguis quem pro nobis fudit. 260  Res autem significata, et non contenta est unitas Ecclesiae in praedestinatis vocatis, iustificatis et glorificatis. 261  Haec est duplex caro Christi. 262  Unde Hier. 263  ait: Dupliciter intelligitur caro Christi, vel illa quae crucifixa est et sepulta, vel illa spiritualis atque divina de qua ipse dicit: Caro mea vere cibus est, et sanguis meus vere est potus . 264  Et item: Qui manducat meam carnem in me manet et ego in eo, etc. . Sunt itaque tria in hoc sacramento consideranda, unum quod tantum est sacramentum, alterum quod est sacramentum et res, tertium quod res et non sacramentum. 265  Sacramentum et non res est species visibilis panis vel vini. 266  Sacramentum et res, caro Christi propria et sanguis. 267  Res et non sacramentum est mystica Christi caro. 268  Porro species illa visibilis sacramentum est geminae rei, contentae scilicet et significatae. 269  Sacramentum vero est sacrae rei signum, et species illa utramque rem significat, et utriusque rei gerit expressam similitudinem. 270  Nam sicut panis prae caeteris cibis corpus reficit et sustentat et vinum hominem laetificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem magis caeteris gratiis spiritualiter reficit et saginat, quem et sanguis spiritualiter laetificat, et sic inebriat, ut sobrium reddat. 271  Unde: Calix tuus inebrians, quam praeclarus est . 272  Habet etiam similitudinem cum re significata tantum, quae est unitas fidelium, quia sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas Ecclesiae constat, cuius etiam sacramentum est corpus Christi proprium quod de Virgine sumpsit; quia sicut corpus Christi ex multis membris puris et ab omni macula peccati immunibus constat, ita et unitas ecclesiastica ex multis personis mundis et immaculatis consistit. 273  In cuius rei typo facta est arca Domini de lignis techni, quae sunt imputribilia et albae spinae similia. 274  Ecce quare in hac specie dedit. 275  Cum autem totus Christus sub specie panis, totus sub specie vini sumatur, cur non in una, sed in duabus dedit? Ideo ut ostenderetur Christus totam humanam naturam, id est animam et corpus assumpsisse, ut utrumque redimeret. 276  Panis enim ad corpus refertur, vinum ad animam, quia vinum operatur sanguinem, in quo sedes animae a physicis esse dicitur. 277  Ideo ergo in duabus speciebus celebratur hoc sacramentum, ut animae et carnis susceptio in Christo, et utriusque liberatio in nobis significetur. 278  Ideo vero apponitur aqua, ut ostendatur nostra redemptio facta per Christi passionem, et eius passio procurata pro nostra dilectione. 279  Aqua enim genus humanum significat. 280  Unde in Apocalypsi: Aquae quas vidisti, populi sunt , et gentes, quorum salus non posset esse sine passione Domini, nec Domini passio sine populi dilectione. 281  Nisi enim nos diligeret, pro nobis se morti non traderet. 282  Post haec videndum utrum a bonis et malis corpus Christi et sanguis sumatur. 283  Verumtamen ante hoc ostendi oportet verum corpus Christi esse in altari, quod a quibusdam incredulis esse negatur, quos et ipsa Veritas confutat, dicens: Accipite, hoc est corpus meum, et sanctorum auctoritates in medium deductae. 284  Ait enim Ambrosius: Antequam consecretur panis est et vinum, ubi autem verba Christi operata fuerint, corpus et sanguis Christi efficitur. 285  Item: Sermo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt mutare in id quod non erant? Item Eusebius: Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbi sui secreta potestate commutat. 286  Item: Est quidem etiam in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro et verus sanguis, sed essentia, non salubri efficientia. 287  Item: Multi accipiunt corpus Domini indigni, de quibus Apostolus: Qui manducat corpus Domini, et sanguinem bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. 288  Per quod docemur quam sit cavendum male accipere bonum. 289  Ecce enim factum est malum, dum male accipitur bonum, sicut contra Apostolo factum est bonum, cum bene accipitur malum, id est dum stimulus Satanae ei datur, et patienter portatur. 290  Ecce ex his sanctorum testimoniis liquet verum Christi corpus esse in altari, et non modo a bonis, verum etiam a malis sumi. 291  His autem quaedam videntur repugnare quae silentio praetereunda non sunt. 292  Ait enim Augustinus: Bonus accipit sacramentum et rem sacramenti, malus vero sacramentum et non rem. 293  Ad quod dicemus sacramentum hic appellari corpus Domini de Virgine sumptum; rem autem spiritualem carnem Christi quae est unitas fidelium. 294  Bonus ergo accipit sacramentum, id est carnem Christi propriam et sanguinem, et rem, id est unitatem fidelium, et gratiae augmentum; malus vero accipit sacramentum, id est corpus Christi sub sacramento, et non rem, id est unitatem Ecclesiae. 295  Et est: Bonus manducat spiritualiter et sacramentaliter; malus vero sacramentaliter tantum. 296  Item: Non manducans manducat, et manducans non manducat, id est non manducans sacramentaliter, manducat spiritualiter, et manducans sacramentaliter, non manducat spiritualiter. 297  Ad quod videtur illa Collecta pertinere: Perficiant in nobis, Domine, quaesumus, tua sacramenta quod continent, ut quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus, per Dominum, etc., id est ut sicut sub specie sacramentali carnem Christi sumimus, ita rei veritate, id est spiritualiter carnem Christi sumamus. 298  Vel aliter: Perficiant in nobis, etc., id est per haec sacramenta praesta nobis, ut qui Christum sub sacramento videmus et sumimus, in futuro eumdem facie ad faciem, sicut est, videamus. 299  Illud quoque huic veritati contraire videtur quod Veritas dixit: Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem quem fusuri sunt qui me crucifigent, sed sacramentum aliquod commendavi vobis. 300  Ex his verbis calumniatores veritatis audaciam sumunt oblatrandi nobis, quibus ne amodo errare liceat, illud involutum evolvimus. 301  Non hoc corpus, etc., id est non in hac specie manducaturi estis, sed in sacramento non morsibus discerptum et laceratum, ut putatis, sed integrum et illaesum. 302  Cum autem panis vel vinum a sanctis dicatur, et a cunctis fidelibus credatur transire in substantiam corporis et sanguinis, quae sit illa conversio an formalis an substantialis quaeri solet. 303  Quod autem formalis non sit manifestum est, quia forma panis et vini remanet. 304  Utrum vero sit substantialis perspicuum non est. 305  Quidam enim dicunt sic substantiam in substantiam transire vel converti, ut haec fiat illa, nec illa augetur, nec concedunt quod haec esse illa vero dici possit. 306  Alii autem sic dicunt hanc in illam transire vel converti, quia sub illis accidentibus sub quibus prius erat substantia panis et vini, post consecrationem est substantia corporis et sanguinis, quibus tamen ipsum corpus non afficitur. 307  Nos autem incerta relinquentes, quod ex auctoritatibus certum est profitemur, scilicet substantiam panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Dominici converti, modum vero conversionis ignorare non erubescimus fateri. 308  De priori autem substantia quaedam remanent, scilicet color, sapor, forma, pondus, quae prioris substantiae accidentia fuerunt, quae nec ipsum Christi corpus afficiunt, nec in eo fundantur. 309  Si vero quaeritur ubi fundentur, dicimus nobis potius videri quod sint sine subiecto quam in subiecto. 310  De fractione etiam illa quaeri solet, quae ibi fieri videtur cuius rei vel in qua re sit, cumque ibi non sit alia substantia quam corpus Christi, si in aliqua substantia est, in ipso corpore esse videtur, sed contra, cum ipsum corpus incorruptibile sit, quia immortale est et impassibile, in ipso non posse esse videtur. 311  Unde et Christus redarguit carnalem sensum discipulorum, qui putabant Christi carnem sicut aliam in partes esse dividendam et morsibus lacerandam. 312  Ideo plures dicunt quod non est ibi fractio, sed videtur tantum. 313  Quibus obiicitur, quod Ambrosius ait: Nihil falsum putandum est in sacrificio veritatis, vel sicut fit in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videant esse quod non est. 314  Ad quod illi dicunt: Non fallit nos visus nec fallitur: quod esset, si crederetur sic frangi, ut videtur; nec illusio est, quia ad utilitatem fidei, non ad deceptionem sic fit. 315  Alii dicunt quod ibi fit fractio, non quidem in corpore, sed in ipsa forma panis sacramentali, quod videtur Apostolus velle dicens: Panis quem frangimus. 316  Item Augustinus: Quando Christus manducatur vita manducatur, nec partes de illo facimus, et quidem in sacramento sic fit. 317  Item: Unusquisque partem suam accipit, per partes manducatur et manet integer. 318  Ecce ex his patet quod integrum et incorruptum corpus Christi manducatur, et si fractio vel partitio ibi est, non in ipso est, sed in sacramento esse videtur. 319  Alii dicunt quod ibi fit fractio et nullius rei, quia ibi nihil frangitur. 320  Sicut enim sunt ibi accidentia sine subiecto, sic mirabiliter potest ibi esse fractio in accidenti, et sine omni re quae frangatur. 321  Magnum est enim et inscrutabile istud mysterium. 322  Unde Ambrosius: Quid quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam fit ipse Domini partus ex Virgine, credere iubemur, discutere non permittimur. 323  Sciendum etiam quod licet diversae sint ibi species panis et vini, non tamen duo sacramenta dici debent, sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur. 324  Sciendum etiam quod in prolatione illorum verborum: Hoc est corpus meum, et, hic est calix, mysterium consumatur, et panis in corpus Christi convertitur. 325  Solet etiam quaeri quale dederit apostolis, dicemus quale tunc erat, id est passibile et mortale. 326  Praeterea quaeri solet si non est ibi substantialis conversio uti quibusdam placet, sed quodam locutionis tropo dicatur transire vel converti hoc in illud, eo scilicet quod sub illis accidentibus sumatur, sub quibus erat substantia panis et vini, quod 100 de ipsa substantia panis vel vini factum sit. 327  Ad quod illi respondent, vel in praeiacentem materiam resolutam, vel in nihilum redactam, quod potest ille facere qui de nihilo cuncta creavit. 328  Solet etiam quaeri si aqua non apponatur oblivione, vel negligentia, an irritum sit. 329  Quod cum de auctoritate nobis certum non sit, sine assertione quod nobis videtur, dicemus. 330  Quod si non animo introducendi haeresim, sed oblivione praetermittitur, non ideo minus conficitur. 331  Verumtamen graviter puniendum est, nec Graeci aquam addunt. 332  Illud etiam sciendum quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, etsi videatur. 333  Quid ergo sumit materia? quid manducat? Forte vel nihil, vel substantiam panis sub speciem suam reductam. 334  Post haec partes illae quae ibi videntur fieri quid significent videamus. 335  [Sergius papa] Triforme est corpus Christi: pars oblatae in calicem missa, corpus Christi quod iam resurrexit monstrat; pars comesta, ambulantem adhuc super terram; pars in altari usque ad finem remanens missae, corpora sanctorum usque in finem saeculi in sepulcris iacentia. 336  VERS. 26-29. - Quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. 337  Itaque quicunque manducaverit panem et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 338  Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. 339  Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. 340  Quotiescunque, etc. Hic exponit in quam Christi commemorationem sumatur, mortis scilicet. 341  Quasi dicat: Ideo debetis sumere in memoriam passionis: Quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini, pro vobis factam, annuntiabitis, id est repraesentabitis quod utique faciendum est, donec Dominus veniat ad iudicium, quia hoc non mutabitur usque tunc, sicut sacramenta Iudaeorum, et quia in commemoratione mortis debet sumi. 342  Itaque quicunque manducaverit hunc panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 343  Ecce ex his patet quod sancta obsunt malis, in bonis sunt ad salutem, in malis ad iudicium. 344  Utique sanctum est quod accipimus, nec ideo reus est qui accipit, quia illa res mala est quam accipit, sed quia ille malus male accipit, quod accipit. 345  Quam cavendum est igitur male accipere bonum, quia male acceptum obest malis, sicut ediverso, mala patienter portata prosunt bonis, ut Paulo angelus Satanae. [Ambrosius] Attende quod ait: Qui manducat et bibit indigne. 346  Indignus est qui aliter celebrat mysterium eucharistiae quam a Christo traditum est, et qui non devota mente accedit ad eucharistiam vel in voluntate peccandi manens. 347  Et ille talis, reus est corporis et sanguinis Domini, quia beneficium eius intuitum ducit. 348  Vel, reus est, etc., id est mortis Christi poenas dabit, ac si Christum occiderit punietur. 349  Vel, reus est, etc., id est de bono male sumpto maculam trahet. 350  Ideoque recte Apostolus consulit subdens: Probet autem homo, id est examinet et purget seipsum, ut si peccata sunt quotidiana, vel non sint mortifera, et dimittat confratri accessurus ad altare, et dicat: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris , et sic securus accedens, de pane illo edat, et de calice bibat. 351  Panis est salutaris, non venenum mortiferum quod edis. 352  Sed vide si dimittis debitoribus; nam si non dimittis mentiris, et ei mentiris quem non fallis. 353  Mentiri Deo potes, sed ipsum fallere non potes. 354  Intus enim te inspicit et examinat. 355  Dico, probet se quisque, nam qui aliter agit, mortem sumit. 356  Et hoc est quod subdit: Qui enim manducat et bibit indigne, ut qui in crimine est, vel qui irreverenter tractat, iudicium, id est damnationem, manducat et bibit, et hoc sibi non tibi. 357  Secure ergo tolera malum bonus, ut venias ad praemia bonorum: non potest te inquinare malus. 358  Nam et Iudas cum Petro conversari potuit, sed eum inquinare non valuit, et ad ipsam Dominicam coenam pariter accessit, sed Petrus accepit ad vitam, Iudas ad mortem. Non, etc. [Augustinus] Quasi dicat: Propter hoc iudicium manducat qui indigne manducat, quia non est diiudicans, id est discernens corpus Domini ab aliis cibis, sed indiscrete et negligenter sumit, venerationem singulariter debitam non exhibens. 359  Per hoc docet devote et cum timore accedendum esse ad communionem, quia Dominus est cuius caro sumitur ut gratiam videamur reddere Redemptori. 360  Quaeritur an quotidie sit sumenda eucharistia, an eligendi sint dies, quibus homo purius continentiusque vivens ad tantum sacramentum dignus accedat. 361  Huic quaestioni recte respondet, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneatur, et ut quisque faciat quod secundum fidem pie credit esse faciendum. 362  Nam et Zachaeus et centurio, cum alter Christum in domum suam gaudens receperit (Luc. XIX); alter vero dixerit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum , Salvatorem honorificaverunt, licet diverso, et quasi contrario modo. 363  Ad hanc etiam similitudinem valet quod in antiquo populo unicuique piorum manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, sic in ore cuiusque Christiani, Christi corpus vel quotidie, vel certis horis sumptum. 364  Nam aliquis honorando non audet quotidie sumere, et alius honorando non audet ullo die praetermittere. 365  Contemptum solum non vult iste cibus, sicut nec manna fastidium. 366  Ideo Apostolus contra eos qui a caeteris cibis singulari veneratione hunc non discernebant, ait: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit; et addit: Non diiudicans corpus Domini. 367  Item quaeritur quomodo hic aliquis manducans, dicatur iudicium manducare cum Dominus dicat: Qui manducat me, ipse vivet propter me . 368  Ad quod dicimus duos esse modos manducandi, unum sacramentalem quo manducant tam mali quam boni, alterum spiritualem quo soli boni manducant, secundum illud: Quid est Christum manducare? Non est hoc solum in sacramento corpus eius accipere, sed in ipso manere, et habere Christum in se manentem. 369  Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Christi et Ecclesiae quam ipsum sacramentum significat manet. 370  Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi sacramentum tantae rei ad iudicium quotidie accipiat. 371  De hac spiritali manducatione ait Augustinus: Utquid paras dentem et ventrem? crede et manducasti. 372  Ideo inter vos, etc. Hic imaginem iudicii futuri ostendit in eos, qui inconsiderate corpus Domini accipiunt, ut hinc caeteri discerent non inultum esse corpus Domini irreverenter accipere, et exemplo illorum territi emendentur, quasi dicat, quia indigne sumunt. 373  VERS. 30-34. - Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 374  Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. 375  Dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 376  Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 377  Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. 378  Caetera autem, cum venero, disponam. 379  Ideo inter vos multi infirmi, febribus et aliis infirmitatibus, et imbecilles, longa invaletudine, et multi dormiunt, [Ambrosius] id est moriuntur morte corporali: hoc autem fit ad correctionem aliorum. 380  Quod si vos. [Augustinus] Quasi dicat: Ita haec mala ex indigna assumptione veniunt. 381  Sed si mentis nostrae tribunal ascendentes accusante cogitatione, et teste conscientia, nosmetipsos diiudicaremus, poenitendo, et timore tanquam carnifice nos torquente, quasi quidam animae confitentis sanguis per lacrymas proflueret, non iudicaremur, id est non puniremur a Deo. 382  Nam quicunque se iudicaverit non damnabitur. 383  Versetur ergo ante oculos imago iudicii futuri, et ascendat homo adversum se tribunal mentis suae, constituat se ante faciem suam, atque constituto in corde iudicio adsit accusatrix cogitatio et testis conscientia et carnifex timor. [Augustinus] Inde quidam sanguis non confitentis per lacrymas profluat. 384  Postremo ab ipsa mente sententia talis proferatur, ut se indignum homo iudicet participatione corporis et sanguinis Domini, ut qui separari a regno timet per ultimam sententiam, ad tempus per ecclesiasticam disciplinam a sacramento coelestis panis separetur. 385  Indigne enim accipit, si tunc accipit cum debet agere poenitentiam. 386  Ergo prius se iudicet, et severitate poenitentiae se exerceat, ut a seipso iudicatus non iudicetur a Domino. 387  Peccata enim sive parva, sive magna sint, impunita esse non possunt, quia vel homine poenitente, vel Deo iudicante plectuntur. 388  Cessat autem vindicta divina, si confessio praecurrat humana. 389  Unde ait: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur, id est non puniremur vel praedictis infirmitatibus, vel poena aeterna. 390  Dum iudicamur autem. [Ambrosius] Quasi dicat: Dico non iudicaremur, sed nec iudicium temporalis poenae aliis est inutile, quia, dum iudicamur his temporalibus poenis, a Domino corripimur, secundum alios, quia timore poenae nostrae alii emendantur, in paucis enim est omnium emendatio. 391  Vel nos ipsi corripimur poena nostra qua iudicamur, id est punimur, quia eisdem etiam qui patiuntur poena propria est aliquando purgatio, ut prophetae Abdo qui prohibitus ab altero propheta comedit, sicut legitur in libro Regum: Haec dicit Dominus, quia inobediens fuisti, et non custodisti 101 mandatum quod praecepit tibi Dominus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam, ubi praecepit tibi ne comederes, vel biberes, non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum (III Reg. XXIII) . 392  Dictum enim fuerat illi, ut in Samaria praedicaret, et non ibi comederet. 393  Ipse tamen comedit ibi. 394  Unde illud minatur ei Dominus per alterum prophetam, quia etsi post mortem non est poena, nihil sensuro cadaveri, tamen secundum humanum affectum quem habebat ad carnem suam, potuit inde terreri vel contristari vivus, de eo quod non erat sensurus mortuus. 395  Et per hoc inobedientia potuit puniri, ne ad supplicium tartareum eius anima raperetur. 396  Unde subdit: Ut non, etc. Quasi dicat: Ideo iudicamur vel corripimur a Domino, ut non damnemur cum hoc mundo, id est cum infidelibus. 397  [Ambrosius] Nam quasi infidelis est qui inconsiderate ad mensam Domini accedit. 398  Itaque, fratres mei, ne similis poena vobis contingat, o fratres mei, cum convenitis, ad similitudinem Dominicae coenae, ad manducandum corpus Domini, invicem exspectate, et ieiuni, dum omnes conveniant, ut multorum oblatio in simul celebretur, et omnibus ministretur. 399  Sed si quis esurierit, et impatiens non vult exspectare, manducet domi suos cibos, id est pane terreno pascatur, nec post eucharistiam sumat. 400  Ideo ita ordinate et sine schismate faciendum est vobis, ut non conveniatis in iudicium damnationis. 401  Caetera autem. 402  Quasi dicat: Hoc tenete quod dixi, caetera autem de eodem, id est quae ad eiusdem sacramenti ordinem pertinent, cum venero, disponam, sed his carere non potestis. 403  Ecce caput vestrae salutis ordine agendum ostendit, ubi si erratur, non leve est peccatum. 404  Caetera vero quae ad aedificationem Ecclesiae pertinent, in adventu suo ordinare permittit.



Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS., , X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Willelmus Malmesburiensis > sectio 20 > 11 > sectio 109 > sectio 24 > sectio 123 > sectio 59 > 5 > 10 > sectio 21 > sectio 43 > sectio 24 > sectio 16 > 24 > sectio 192 > sectio 2 > sectio 81 > sectio 41 > sectio 15 > sectio 13 > sectio 11 > sectio 40 > sectio 110 > sectio 12 > sectio 410 > sectio 181 > sectio 114 > sectio 17 > 8 > 22 > sectio 4 > sectio 85 > sectio 287 > sectio 11 > sectio 1 > sectio 105 > sectio 1 > sectio 12 > 24 > sectio 58 > sectio 329 > sectio 384 > sectio 83 > sectio 78 > sectio 21 > sectio 15 > Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, CAPUT XI.